- NEREIS
- NEREISapud Statium Achilleid. l. 1. v. 24.—— qua condita PontoFluctibus invisis iam Nereis imperat Helle.Graece Νηρηΐς, una est ex Nymphis marinis, qua dicuntur Nereides, vet. Schol. a Nereo cuius filiae finguntur ex Doride sorore eius. Earum regina et caput Thetis fuit, cui male habenti infinitae Nereides comites dantur, apud Homer. Il. ς. v. 37.—— —— θεαὶ δέ μιν ἁμφαγέροντοΠᾶσαι, ὅσαι κατὰ βένθος ἁλὸς Νηρηΐδες ἦσαν.Qui mox recenset nobiliorum chorum, et sorores ipsas vocat: v. 52.Κλῦτε κασιγνήται Νηρηΐδες.Erant autem Numina maris, et adorabantur pro talibus. Imo Nereides docuisse sacra Bacchi, Proserpinae, Apollinis, Calliopes, memorat Orpheus. Vide Orphei Indigitamenta Hymnô 23. qui paulo ante matrem iis assignat Tethyn, Hymnô 21. Pectus nudum iis tribuit idem Statius ubi supra v. 77. de Thetide.Orabat laniata comas et pectore nudôCaeruleis obstabat equis ——Cuiusmodi formâ illas visas olim, Catullus arbitratur; in Argonaut. Epigr. 65. v. 16.—— alia viderunt luce marinasMortales oculi, nudatô corpore, nimfas.Nutricum tenus exstantes de marmore cano.I. e. usque ad papillas, vel cum ipsis etc. Vide ad h. l. Casp. Barthii Animadvers. ut et in voce Nereus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.